[242] EPISTOLA XLI[I].

Doctissimo admodum Viro

WILHELMO CANTERO,

Amico nostro singulari.

S. P.

Miraberis, Vir Doctissime, sat scio, Nos pro faelicis hujus anni auspice strena literulas mittere, quibus expostulare non dubitamus de aureo D. Chrysostomi Epistolarum opere dudum isthic Nobis promisso nondum in lucem edito. Cujus amor nos ita sibi devinctos habet, ut vix credas, quanto ejus videndi, immo fruendi ardeamus desiderio.
Proinde, mi CANTERE, rumpe moras, quaeso, Nobisque, obsecro, istam vertendi operam sume; qua non modo de sacris studiis, totaque bene mereberis Ecclesia CHRISTI Catholica, quam eximio decorabis ornamento, rarissimoque chimelio: sed etiam sanctissimum illum DEI hominem, Mihi prae caeteris Ecclesiae Doctoribus singulariter de egregio reformandae Domus DEI Zelo adamatum, Tibi apud DOMINUM conciliabis Patronum: qui & tuas caussas apud DEUM agere, optatoque fine beare & nunc, & in posterum in primis non dedignetur. Magnam enim Tibi habebit gratiam, quod mellea suo Aureo fusa ore verba nunc apud Te latitantia, & suo Cygneo, vereque canoro sono quasi orbata, tuis vigiliis piaque tandem opera vocem recipiant; qua & DEI domum aedificare, & DEI gloriam celebrare, & non paucos DEI filios ad DEUM revocare, piisque monitis & sanctis exemplis queat informare. Aderit brevi tempus, quod sanctis istis laboribus plurimum tribuat, & sancti ocii, piaeque meditationis; quae ut isti argumento sum germanissima; ita plurimum tollent molestiarum, quae fastidiosis ex laboribus oboriri solent. Vale diu incolumis Vir Doctiss. nosque redamare, mutuisque literis invisere perge. Ruraemundae XIV. Ianuar. Anno MDLXXIII.

Tui ex animo amantiss. & studiosiss. In C. IESU,

WILH. DAMASI LINDANUS.